Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[22]
9. Atque ego ne utilem quidem arbitror esse
nobis futurarum rerum scientiam. quae enim vita
fuisset Priamo, si ab adulescentia scisset, quos eventus
senectutis esset habiturus? abeamus a fabulis,
propiora videamus. clarissimorum hominum nostrae
civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus. quid igitur? ut omittamus superiores, Marcone
Crasso putas utile fuisse tum, cum maximis opibus
fortunisque florebat, scire sibi interfecto Publio filio
exercituque deleto trans Euphratem cum ignominia
et dedecore esse pereundum? An Cn. Pompeium
censes tribus suis consulatibus, tribus triumphis,
maximarum rerum gloria laetaturum fuisse, si sciret
se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri amisso
exercitu, post mortem vero ea consecutura, quae sine
lacrimis non possumus dicere?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.