Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[53]
mentiri Xenophontem an delirare dicemus?
Quid? singulari vir ingenio Aristoteles et paene
divino ipsene errat an alios vult errare, cum scribit
Eudemum Cyprium, familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Pheras venisse, quae erat urbs in
Thessalia tum admodum nobilis, ab Alexandro autem
tyranno crudeli dominatu tenebatur; in eo igitur
oppido ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut
omnes medici diffiderent; ei visum in quiete egregia
facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret,
[p. 282]
paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum,
ipsum autem Eudemum quinquennio post domum
esse rediturum. atque ita quidem prima statim
scribit Aristoteles consecuta, et convaluisse Eudemum,
et ab uxoris fratribus interfectum tyrannum; quinto
autem anno exeunte, cum esset spes ex illo somnio in
Cyprum ilium ex Sicilia esse rediturum, proeliantem
eum ad Syracusas occidisse; ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum animus Eudemi e
corpore excesserit, tum domum revertisse videatur.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.