Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[128]
Non est igitur ut mirandum sit ea praesentiri a
divinantibus, quae nusquam sint; sunt enim omnia,
sed tempore absunt. atque ut in seminibus vis
inest earum rerum, quae ex eis progignuntur, sic
in causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras
aut concitata mens aut soluta somno cernit aut ratio
aut coniectura praesentit. atque ut ei qui solis et
lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque
cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit,
multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum
eventorumque consequentiam diuturnitate pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile est,
plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non
numquam certe, quid futurum sit, intellegunt. atque
[p. 364]
haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta,
cur sit divinatio, ducuntur a fato.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.