Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[103]
O acutos homines! quam paucis verbis confectum
negotium putant! ea sumunt ad concludendum
quorum eis nihil conceditur. conclusio autem rationis
ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id quod
dubitatur efficitur.
50. Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem
dicere solent Stoici, quem ad modum, quod in natura
rerum omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit? ' Quod finitum est,' inquit, ' habet extremum.'
Quis hoc non dederit? 'Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus.' Hoc quoque
est concedendum. 'At, quod omne est, id non
cernitur ex alio extrinsecus.' Ne hoc quidem negari
potest. ' Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est.'”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.