Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[80]
38. Omitte igitur lituum Romuli, quem
in maximo incendio negas potuisse comburi; contemne cotem Atti Navi. nihil debet esse in philosophia commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi
potius,1 totius auguri primum naturam ipsam videre,
deinde inventionem, deinde constantiam. quae est
igitur natura, quae volucris huc et illuc passim
vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent
agere, tum iubeant aut cantu aut volatu? cur autem
aliis a laeva, aliis a dextra datum est avibus ut
ratum auspicium facere possint? quo modo autem
haec aut quando aut a quibus inventa dicemus?
[p. 462]
Etrusci tamen habent exaratum puerum auctorem
disciplinae suae; nos quem? attumne Navium?
At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo
augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum
aut Phrygum ista inventa dicemus? placet igitur
humanitatis expertis habere divinitatis auctores!
”
1 potius Moser, Mss.; Dav. om.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.