Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[134]
65. Defert ad coniectorem quidam somniasse
se ovum pendere ex fascia lecti sui cubicularis—
est hoc in Chrysippi libro somnium—; respondit
coniector thesaurum defossum esse sub lecto.
fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum
argento, misit coniectori quantulum visum est de
argento. tum ille: ' Nihilne,' inquit, ' de vitello? '
id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse
reliquum argentum. nemone igitur umquam alius
ovum somniavit? cur ergo hic nescio qui thesaurum
solus invenit? quam multi inopes digni praesidio
deorum nullo somnio ad thesaurum reperiendum
admonentur! quam autem ob causam tam est
obscure admonitus ut ex ovo nasceretur thesauri
similitudo, potius quam aperte thesaurum quaerere
iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.