Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[90]
41. Eaque divinationum ratio ne in barbaris
quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia
Druidae sunt, e quibus ipse Divitiacum Aeduum,
hospitem tuum laudatoremque, cognovi, qui et
naturae rationem, quam φυσιολογίαν Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur et partim
[p. 322]
auguriis, partim coniectura, quae essent futura,
dicebat. et in Persis augurantur et divinant magi,
qui congregantur in fano commentandi causa atque
inter se conloquendi, quod etiam idem vos quondam
facere Nonis solebatis.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.