bene quí coniciet, vátem hunc perhibebo óptumum.num igitur aut, quae tempestas impendeat, vates melius coniciet quam gubernator? aut morbi naturam acutius quam medicus? aut belli administrationem prudentius quam imperator coniectura assequetur? [p. 384] ”
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[12]
quodsi nec earum rerum, quae subiectae
sensibus sunt, ulla divinatio est nec earum, quae
artibus continentur, nec earum, quae in philosophia
disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur,
quarum rerum sit, nihil prorsus intellego; nam aut
omnium debet esse, aut aliqua ei materia danda est,
in qua versari possit. sed nec omnium divinatio est,
ut ratio docuit, nec locus nec materia invenitur, cui
divinationem praeficere possimus. 5. vide igitur,
ne nulla sit divinatio. est quidam Graecus vulgaris
in hanc sententiam versus:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.