previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

e reliquo genere pomorum ficus amplissima est, quaedamque et piris magnitudine aemulae. de aegyptiae cypriaeque miraculis retulimus inter externas. idaea rubet olivae magnitudine, rotundior tantum, sapore mespili. alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam, materie validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliae, sed molli. onesicritus tradit in hyrcania multum nostris esse dulciores fertilioresque, ut quae modios cclxx singulae ferant. ad nos ex aliis transiere gentibus, chalcide, chio, quarum plura genera. si quidem et lydiae, quae sunt purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et callistruthiae farti sapore praestantiores, ficorum omnium frigidissimae. nam de africanis, quoniam multi praeferunt cunctis, magna quaestio est, cum id genus in africam nuperrime transierit. patriae nomen optinent etiam alexandrinae ex nigris, candicante rima, cognomine delicatae. nigra et rhodia est et tiburtina de praecocibus. sunt et auctorum nomina iis, liviae, pompei. siccandis haec sole in annuos usus aptissima cum mariscis et quas harundinum folii macula variat. est et herculanea et albicerata et aratia alba, pediculo minimo, latissima. primo autem provenit porphyritis, longissimo pediculo. comitatur eam e minimis, vilissimis popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur chelidonia. sunt praeterea eaedem serotinae et praecoces, biferae, alba ac nigra, cum messe vindemiaque maturescentes. serotinae et a corio appellatae duro, ex chalcidicis quarundam trifero proventu. tarenti tantum praedulces nascuntur, quas vocant onas. cato de ficis ita memorat: "ficos mariscas in loco cretoso aut aperto serito, in loco autem crassiore aut stercorato africanas et herculaneas, sacontinas, hibernas, tellanas atras pediculo longo." postea tot subiere nomina atque genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti moesiae, sed artis, non naturae. parvarum genus arborum post autumnum fimo contegunt, deprehensasque in his hieme grossos, quae mitiore caelo refossae cum arbore atque in lucem remissae novos soles aliosque, quam quibus vixere, avide tamquam iterum natae accipiunt et cum venientium flore maturescunt, alieno praecoces anno, in tractu vel gelidissimo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (10 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Harper's, Fescennīna
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FESCENNI´NA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), OLLA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ABELLA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: