previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

terram amaram probaverim demonstrant eius atrae degeneresque herbae, frigidam autem retorride nata, item uliginosam tristia, rubricam oculi argillamque, operi difficillimas quaeque rastros aut vomeres ingentibus glaebis onerent, quamquam non quod operi, hoc et fructui adversum; item e contrario cineraceam et sabulum album. nam sterilis denso callo facile deprehenditur vel uno ictu cuspidis. cato breviter atque ex suo more vitia determinat: "terram cariosam cave, neve plaustro neve pecore inpellas." quid putamus hac appellatione ab eo tantopere reformidari, ut paene vestigiis quoque interdicat redigamus ad ligni cariem, et inveniemus illa, quae in tantum abominatur, vitia aridae, fistulosae, scabrae, canescentis, exesae, pumicosae. plus dixit una significatione quam possit ulla copia sermonis enarrari. est enim interpretatione vitiorum quaedam non aetate (quae nulla in ea intellegi potest), sed natura sua anus terra, et ideo infecunda ad omnia atque inbecilla. idem agrum optimum iudicat ab radice montium planitie in meridiem excurrente, qui est totius italiae situs, terram vero teneram, quae vocetur pulla. erit igitur haec optima et operi et satis. intellegere modo libeat dictam mira significatione teneram, et quidquid optari debet, in eo vocabulo invenietur. illa temperatae ubertatis, illa mollis facilisque culturae, nec madida nec sitiens. illa post vomerem nitescens, qualem fons ingeniorum homerus in armis a deo caelatam dixit addiditque miraculum nigrescentis, quamvis fieret ex auro. illa quam recentem exquirunt inprobae alites vomerem comitantes corvique aratoris vestigia ipsa rodentes. reddatur hoc in loco luxuriae quoque sententia et aliqua in propositum certe. cicero, lux doctrinarum altera, "meliora," inquit, "unguenta sunt quae terram, quam quae crocum sapiunt." hoc enim maluit dixisse quam "redolent." ita est profecto, illa erit optima quae unguenta sapiet. quod si admonendi sumus, qualis sit terrae odor ille qui quaeritur, contingit saepe etiam quiescente ea sub occasum solis, in quo loco arcus caelestes deiecere capita sua, et cum a siccitate continua immaduit imbre. tunc emittit illum suum halitum divinum ex sole conceptum, cui conparari suavitas nulla possit. is esse e commota debebit repertusque neminem fallet, ac de terra odor optime iudicabit. talis fere est in novalibus caesa vetere silva, quae consensu laudatur. et in frugibus quidem ferendis eadem terra utilior intellegitur, quotiens intermissa cultura quievit, quod in vineis non fit, eoque est diligentius eligenda, ne vera existat opinio eorum, qui iam italiae terram existimavere lassam. operis quidem facilitas in aliis generibus constat et caelo, nec potest arari post imbres aliqua, ubertatis vitio lentescens. contra in byzacio africae illum centena quinquagena fruge fertilem campum nullis, cum siccum est, arabilem tauris, post imbres vili asello et a parte altera iugi anu vomerem trahente vidimus scindi. terram enim terra emendandi, ut aliqui praecipiunt, super tenuem pingui iniecta aut gracili bibulaque super umidam ac praepinguem, dementis operae est. quid potest sperare qui colit talem

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: