previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

sed haec quis possit intrepidus aestimare subiturus ingenii tui iudicium, praesertim lacessitum neque enim similis est condicio publicantium et nominatim tibi dicantium. tum possem dicere: 'quid ista legis, imperator humili vulgo scripta sunt, agricolarum, opificum turbae, denique studiorum otiosis. quid te iudicem facis cum hanc operam condicerem, non eras in hoc albo. maiorem te sciebam, quam ut descensurum huc putarem.' praeterea est quaedam publica etiam eruditorum reiectio. utitur illa et m. tullius extra omnem ingenii aleam positus et, quod miremur, per advocatum defenditur: "nec doctissimis. manium persium haec legere nolo, iunium congium volo." quod si hoc lucilius, qui primus condidit stili nasum, dicendum sibi putavit, cicero mutuandum, praesertim cum de re publica scriberet, quanto nos causatius ab aliquo iudice defendimur sed haec ego mihi nunc patrocinia ademi nuncupatione, quoniam plurimum refert, sortiatur aliquis iudicem an eligat, multumque apparatus interest apud invitatum hospitem et oblatum. cum apud catonem, illum ambitus hostem et repulsis tamquam honoribus inemptis gaudentem, flagrantibus comitiis pecunias deponerent candidati, hoc se facere, quod tum pro innocentia ex rebus humanis summum esset, profitebantur. inde illa nobilis m. ciceronis suspiratio: "o te felicem, m. porci, a quo rem inprobam petere nemo audet!" cum tribunos appellaret l. scipio asiaticus, inter quos erat gracchus, hoc adtestabatur vel inimico iudici se probari posse. adeo summum quisque causae suae iudicem facit quemcumque, cum eligit. unde provocatio appellatur. te quidem in excelsissimo generis humani fastigio positum, summa eloquentia, summa eruditione praeditum, religiose adiri etiam a salutantibus scio, et ideo curant, quae tibi dicantur ut digna sint. verum dis lacte rustici multaeque gentes et mola litant salsa qui non habent tura, nec ulli fuit vitio deos colere quoquo modo posset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: