previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

cervis quoque est sua malignitas, quamquam placidissimo animalium. urgente vi canum ultro confugiunt ad hominem et in pariendo semitas minus cavent humanis vestigiis tritas quam secreta ac feris opportuna. conceptus earum post arcturi sidus. octonis mensibus ferunt partus, interim et geminos. a conceptu separant se, at mares relicti rabie libidinis saeviunt, fodiunt scrobes. tunc rostra eorum nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. feminae autem ante partum purgantur herba quadam, quae seselis dicitur, faciliore ita utentes utero; a partu duas, quae tamnus et seselis appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis imbui lactis primos volunt sucos quacumque de causa. editos partus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta ducunt saltumque demonstrant. iam mares soluti desiderio libidinis avide petunt pabula; ubi se praepingues sensere, latebras quaerunt fatentes incommodum pondus. et alias semper in fuga adquiescunt stantesque respiciunt, cum prope ventum est, rursus fugae praesidia repetentes. hoc fit intestini dolore tam infirmi, ut ictu levi rumpatur intus. fugiunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut vestigia cum ipsis abeant. mulcentur fistula pastorali et cantu, cum erexere aures, acerrimi auditus, cum remisere, surdi. cetero animal simplex et omnium rerum miraculo stupens in tantum, ut equo aut bucula accedente propius hominem iuxta venantem non cernant aut, si cernant, arcum ipsum sagittasque mirentur. maria trameant gregatim nantes porrecto ordine et capita inponentes praecedentium clunibus vicibusque ad terga redeuntes. hoc maxime notatur a cilicia cyprum traicientibus. nec vident terras, sed in odorem earum natant. cornua mares habent solique animalium omnibus annis stato veris tempore amittunt. ideo sub ista die quam maxime invia petunt: latent amissis velut inermes, sed et hi bono suo invidentes. dextrum cornu negant inveniri ceu medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutent omnibus annis. defodi ab iis putant. accensi autem utrius libeat odore et serpentes fugantur et comitiales morbi deprehenduntur. indicia quoque aetatis in illis gerunt, singulos annis adicientibus ramos usque ad sexennes; ab eo tempore similia revivescunt, nec potest aetas discerni; sed dentibus senecta declaratur: aut enim paucos aut nullos habent nec in cornibus imis ramos, alioqui ante frontem prominere solitos iunioribus. non decidunt castratis cornua nec nascuntur, erumpunt autem renascentibus tuberibus primo aridae cuti similia, dein teneris increscunt ferulis harundineas in paniculas molli plumata lanugine. quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula. increscentia solis vapore durant ad arbores subinde experientes; ubi placuit robur, in aperta prodeunt. captique iam sunt hedera in cornibus viridante, ex attritu arborum ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. sunt aliquando et candido colore, qualem fuisse traditur q. sertorii cervam, quam esse fatidicam hispaniae gentibus persuaserat. et his cum serpente pugna: vestigant cavernas nariumque spiritu extrahunt renitentes. ideo singulare abigendis serpentibus odor adusto cervino cornu, contra morsus vero praecipuum remedium ex coagulo hinnulei matris in utero occisi. vita cervis in confesso longa, post c annos aliquibus denuo captis cum torquibus aureis, quos alexander magnus addiderat, adopertis iam cute in magna obesitate. febrium morbos non sentit hoc animal, quin et medetur huic timori. quasdam modo principes feminas scimus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas et longo aevo caruisse febribus, quod ita demum existimant ratum, si vulnere uno interierit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (5 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: