previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

quaeritur inter medicos, cuius generis aquae sint utilissimae. stagnantes pigrasque merito damnant, utiliores quae profluunt existimantes, cursu enim percussuque ipso extenuari atque proficere; eoque miror cisternarum ab aliquis maxime probari. sed hi rationem adferunt, quoniam levissima sit imbrium, ut quae subire potuerit ac pendere in ae+re. ideo et nives praeferunt nivibusque etiam glaciem, velut ad infinitum coacta subtilitate; leviora enim haec esse et glaciem multo leviorem aqua. horum sententiam refelli interest vitae. in primis enim levitas illa deprehendi aliter quam sensu vix potest, nullo paene momento ponderis aquis inter se distantibus. nec levitatis in pluvia aqua argumentum est subisse eam in caelum, cum etiam lapides subire appareat cadensque inficiatur halitu terrae, quo fit ut pluviae aquae sordium plurimum inesse sentiatur citissimeque ideo calefiat aqua pluvia. nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi eius videri miror adposito grandinum argumento, e quibus pestilentissimum potum esse convenit. nec vero pauci inter ipsos e contrario ex gelu ac nivibus insaluberrimos potus praedicant, quoniam exactum sit inde quod tenuissimum fuerit. minui certe liquorem omnem congelatione deprehenditur et rore nimio scabiem fieri, pruina uredinem, cognatis et nivis causis. pluvias quidem aquas celerrime putrescere convenit minimeque durare in navigatione. epigenes autem aquam, quae septies putrefacta purgata sit, ait amplius non putrescere. nam cisternas etiam medici confitentur inutiles alvo duritia faucibusque, etiam limi non aliis inesse plus aut animalium, quae faciunt taedium. item confitendum habent nec statim amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius, lacusque plurimos salubres. quaenam igitur et cuius generis aptissimae aliae alibi. parthorum reges ex choaspe et eulaeo tantum bibunt; eae quamvis in longinqua comitantur illos. sed horum placere, non quia sint amnes, apparet, quoniam neque e tigri neque euphrate neque e multis aliis bibunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (John Bostock, M.D., F.R.S., H.T. Riley, Esq., B.A., 1855)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: