previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

mesopotamia tota assyriorum fuit, vicatim dispersa praeter babylona et ninum. macedones eam in urbes congregavere propter ubertatem soli. oppida praeter iam dicta habet seleuciam, laodiceam, artemitam; item in arabum gente qui orroei vocantur et mardani antiochiam, quae a praefecto mesopotamiae nicanore condita arabis vocatur. iunguntur his arabes introrsus eldamari, supra quos ad pallacontam flumen bura oppidum, salmani et masei arabes; gordyaeis vero iuncti azoni, per quos zerbis fluvius in tigrim cadit, azonis silices montani et orontes, quorum ad occidentem oppidum gaugamela, item suae in rupibus. supra silicas sitrae, per quos lycus ex armenia fertur; ab sitris ad hibernum exortum azochis oppidum, mox in campestribus oppida diospege, polytelia, stratonicea, anthemus. in vicinia euphratis nicephorion, quod diximus, alexander iussit condi propter loci opportunitatem. dicta est et in zeugmate apamea, ex qua orientem petentes excipit oppidum caphrena munitum, quondam stadiorum lxx amplitudine et satraparum regia appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem redactum. durant, ut fuere, thebata et, ductu pompei magni terminus romani imperi, oruros, a zeugmate [l] cc. sunt qui tradunt euphraten gobaris praefecti opere diductum esse ubi diximus findi, ne praecipiti cursu babylona infestaret, ab assyriis vero universis appellatum narmalchan, quod significat regium flumen. qua dirivatur, oppidum fuit agranis e maximis, quod diruere persae. babylon, chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem inter urbes obtinuit toto orbe, propter quod reliqua pars mesopotamiae assyriaeque babylonia appellata est, [lx] p. amplexa ii muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore quam nostra, interfluo euphrate, mirabili opere utroque. durat adhuc ibi iovis beli templum; inventor hic fuit sideralis scientiae. cetero ad solitudinem rediit exhausta vicinitate seleuciae, ob id conditae a nicatore intra xl lapidem in confluente euphratis fossa perducti atque tigris, quae tamen babylonia cognominatur, libera hodie ac sui iuris macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae [dc] esse, situm vero moenium aquilae pandentis alas, agrum totius orientis fertilissimum. invicem ad hanc exhauriendam ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in chalonitide condidere parthi, quod nunc caput est regnorum, et postquam nihil proficiebatur, nuper vologesus rex aliud oppidum vologesocertam in vicino condidit. sunt etiamnum in mesopotamia oppida hipparenum, chaldaeorum doctrina et hoc, sicut babylon, iuxta fluvium narragam qui cadit in narragam, unde civitati nomen. muros hipparenorum persae diruere. orcheni quoque, tertia chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi. ab his notitae et orothophanitae et gnesiochartae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: