previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

prata circa kal. iun. caeduntur, quorum facillima agricolis cura ac minimi inpendii haec de se postulat dici. relinqui debent in laeto solo vel umido vel riguo, eaque aqua pluvia rigari aut publica. utilissimum, si malae herbae, arare, dein cratire, sarire, florem ex fenilibus atque e praesepibus feno delapsum spargere, priusquam cratiantur, nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda fenisecia, ne herbae vellantur obtrituque hebetentur. senescunt prata restituique debent faba in iis sata vel rapis vel milio, mox insequente anno frumento, rursusque inarata tertio relinqui, praeterea quotiens secta sint siciliri, hoc est quae feniseces praeterierunt secari. est enim in primis inutile enasci herbas sementaturas. herba optima in prato trifoli, proxima graminis, pessima nummuli siliquam etiam diram ferentis. invisa et equisaeti est, a similitudine equinae saetae. secandi tempus, cum spica deflorescere coepit atque roborari. secandum, antequam inarescat. cato: "fenum," inquit, "ne sero seces: prius quam semen maturum sit." quidam pridie rigant. ubi non sunt rigua, noctibus roscidis secari melius. quaedam partes italiae post messem secant. fuit hoc quoque maioris inpendii apud priores, creticis tantum transmarinisque cotibus notis nec nisi oleo aciem falcis excitantibus; igitur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat. italia aquarias cotes dedit limae vice imperantes ferro, set aquariae protinus virent. falcium ipsarum duo genera: italicum brevius ac vel inter vepres quoque tractabile, galliarum latifundia maioribus ... conpendia, quippe medias caedunt herbas brevioresque praetereunt. italus fenisex dextra una manu secat. iustum est una opera in die iugerum desecari, alligarique manipulos mcc quaterna pondo. sectum verti ad solem nec nisi siccum construi oportet. ni fuerit observatum hoc diligenter, exhalare matutino nebulam quandam metas, mox sole accendi et conflagrare certum est. rursus rigari desecta oportet, ut secetur autumnale fenum, quod vocant cordum. interamnae in umbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua vero ter plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non minus emolumenti est quam e feno. armentorum ideo cura iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit, opimo maxime quadrigarum quaestu.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (11 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: